zurueck

28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium 29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus 30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias 31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est 32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth

Vulgata, Genesis 5,28-32