zurueck

18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu 19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias 20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug 21 vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias 22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor 23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias 24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare

Vulgata, Genesis 11,18-24