22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in
mulierem et adduxit eam ad Adam 23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus
meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta
est 24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit
uxori suae et erunt duo in carne una 25 erant autem uterque nudi Adam
scilicet et uxor eius et non erubescebant
3 1 sed et serpens erat
callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui
dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni
ligno paradisi 2 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in
paradiso vescemur 3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi
praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte
moriamur 4 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini 5
scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi
vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum 6 vidit igitur
mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis
aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque
viro suo qui comedit 7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent
esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata 8 et
cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post
meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio
ligni paradisi 9 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es 10 qui
ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et
abscondi me
Vulgata, Genesis 2,22-3,10